monumenta.ch > Hrabanus Maurus > sectio 4 > sectio 13 > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 1, 27, 18
Sed quia scriptum est: Erunt duo in carne una , qui turpitudinem novercae, quae una caro cum patre fuit, revelare praesumpserit, profecto patris turpitudinem revelavit. Cum cognata quoque miscere prohibitum est, quia per coniunctionem priorem caro fratris fuerat facta. Pro qua re etiam Iohannes Baptista capite truncatus est, et sancto martyrio consummatus, cui non est dictum ut Christum negaret, et pro Christi confessione occisus est; sed quia isdem Dominus noster Iesus Christus dixerat: Ego sum veritas ; quia pro veritate Iohannes occisus est, videlicet et pro Christo sanguinem fudit. Quia vero sunt multi in Anglorum gente qui, dum adhuc in infidelitate essent, huic nefando coniugio dicuntur admixti, ad fidem venientes admonendi sunt ut se abstineant, et grave hoc esse peccatum cognoscant.